Browse
Artwork & Texts
by Date:

500
600
700
800

900

1000
1100
1200
1300
1400
1500
contemporary

Home

VITA SANCTI PATERNI

English Text

Incipit uita sancti Paterni episcopi.

§ 1. Christus, filius Dei uiui, tercia Trinitatis diuine Persona, coeternus et consubstancialis Patri et Spiritu Sancto, dedit hoc preceptum ecclesie, ut affectantius prouocaret hominum mentes ad religionem, pollicendo illis geminam mercedem, id est, hic centuplum, et uitam eternam in futuro. Lucas uero euangelista, discipulus sancti Pauli apostoli, medicus corporis et anime, hoc preceptum ob communem Christianorum salutem scripsit. Talis autem est sensus istius precepti. Qui propter regnum Dei accipiendum omnes affectus contemserit, et omnes seculi diuicias luxusque calcauerit, multo plura in presenti recipiet, quam a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spirituali glutino colligantur. Multo graciorem etiam in hac uita caritatem recipiet. Hanc siquidem caritatem, quam inter parentes ac filios atque germanos et coniuges et propinquos siue societas copule seu consanguinitatis necessitudo coniungit, satis breuem constat esse ac fragilem. Qui, igitur, propter regnum Dei temporalia spernunt, etiam in hac uita eiusdem regni gaudia certa fide degustant, atque in expectatione patrie celestis omnium pariter electorum sincerissima dilectione fruuntur.

§ 2 Ex quibus est sanctus Paternus episcopus, qui terrenam hereditatem derelinquens ac exilium uisitans summum, regni celestis fieri heredem atque ciuem concupiuit. Qui gente quidem Armoricus fuit, parentibus autem nobilibus ortus est, Petrano scilicet patre, matre uero Guean. Qui uno conuentu utentes genuerunt sanctum Paternum. Postea uero se sempiterno Deo seruicio dedicauerunt. Nam Petranus ilico Le(tau)iam deserens, Hiberniam expetiuit. Graciosa, itaque, apparuit natiuitas sancti Paterni, per quam 1 pater eius sanctus effectus est, et mater eius, famula Christi effecta, religiosam uitam duxit in eternum. Conuenienti, igitur, ordine a Deo preuisum est, ut, sicut Christus ex summo Patre, Deus de Deo, Lumen de Lumine, ortus est, ita Paternus sanctus ex sanctis parentibus nasceretur. Ilico enim ut natus est ille, Christum sequi elegerunt.

§ 3. At Paternus mox ut sensit aliquid rationale in mundo, interrogat matrem, cum qua derelictus fuerat, quem patrem habuisset, uiueret an non, aut, si uiueret, ubi erat, et cur alibi moraretur, ac non potius in propria hereditate mansitasset. Cui lacrimando mater respondit, `eater tuus quidem uiuit, et plus Deo quam mundo. Perrexit autem hinc ad Hiberniam, ubi ieiunat, orat, uigilat, meditatur, miseretur, dormit in psiathico, genuflectit alto Domino quot diebus quotque noctibus.' Tunc adolescens, Spiritu Sancto desuper flante, confortatus, ait, `Quo ergo modo meliore potest filius uiuere, quam boni patris imitatione ? Nam si rex sit pater, illum imitari in regimine filius appetit. Itaque moriar, si non assequar patrem meum per semitas quas elegit.'

§ 4. In illo tempore corus ecclesiasticus monachorum Let(auiam) deserens, Brittannie meditabantur oras appetere. Nam sicut hiemale aluearium, arridente uere, animos extollens, et, augende proli, prudenter insistens, aliud primum precipuumque foras emittit examen, ut alibi mellificet, ita Let(auia), accrescente serenitate religionis, caterua sanctorum ad originem, unde exierunt, transmittit subter ducibus Ketinlau, Catman, Titechon.

§ 5. Hac etiam prouocatus fama sanctus iuuenis Paternus cinxit se cum ceteris in exilium, non segnior senioribus, sed quanto iunior tanto in laborando feruentior, etatem suam in religiosis moribus transcendebat.

§ 6. Itaque conueniunt omnes chori ad transnauigandum, Brittanniam unanimiter petentes. Mox Paternus quartus dux cohortis efficitur, non postulacione sua, sed consobrini eius, uidentes illum properare ad culmen perfectionis, statuerunt, dicentes, `Quum Dominus prefecit to in moribus, oportet ut preesse debeas in populis ad exemplum uite.'

§ 7. Prospero igitur nauigio omnes clerici oras insule Brittannorum tenent. Paternum secuntur octingend xl.uii. monachi. Capit sanctus cum sanctis locum in ecclesia, cognomento Mauritana, ubi sanctus Paternus postea miraculo honesto claruit. Edificauit itaque mox ibi monasterium.

§ 8. Posfquam autem edificauit templum, ac monasterium sub equonomo et proposito et decano statuit, reminiscitur sui patris. Benedicit fratribus, licenciam accipit, Hiberniam nauigat, patrem uisitat. Inuicem resalutant, gratias summo Deo Christo agunt, tandem simul sedent.

§ 9. At tune temporis in Hibernia reges duarum prouinciarum discordant. Uastationes ab inuicem oriuntur, rapiuntur prede, domus cremantur, consurgunt bella, cadunt fratres, terra ad internicionem et solitudinem desolatur.

§ 10. Tandem misericors Arbiter orbis, solita misertus prouidentia causam insperate pacis ad episcopum cuiuslibet ciuitatis ecclesie per angelum suum mittit. Et ait, `Nisi uterque exercitus uultus sancti nuper ex Bruttannia uenientis uiderit, nunquam placabuntur ad inuicem reges maliciosi.' Extimplo legati mittuntur. Paternum honorifice aduocant. Exercitus conuocantur. Paternum in medio statuunt. Gratia uultus eius diaboli discordie propelluntur. Pax perpetua inter utrasque prouincias oritur, eterna unitas nascitur a Deo, ut in signo unitatis hominum cadant ligna prouincie in casu lignorum alterius prouincie.

§ 11. Tunc omnes Dominum magnificant in seruo suo Paterno, ac omnes benedicentes dixerunt, `Sit semper tibi signum pacis, per quod clarescat nomen tuum in terra, dum uiuas et post mortem.' Quod impletur in munere Cirguen. Tanta namque utilitas baculi istius est, ut, si qui duo discordantes sint, per eius coniurationem pacentur.

§ 12. De Christo autem .dicitur, quod bonus pastor agnoscit que sint eius oues, secundum quod preceptum sanctus Paternus fratres, quos in Brittannia reliquerat, in memoriam reducit. Ualedicit patri, benedicitur a patre, Brittanniam adiit, fratres incolumes corpore et animo inuenit.

§ 13. Inter quos Nimannauc nuper aduenientem repperit, qui in Letauia post Paternum uiuere non ualens, ad oram maris uenit, quandamque petram inuenit, in qua stetit et ait, `Si Domino Deo sunt placita, que meditor, et si uere sanctus est Paternus ille, quem assequi uolo, surgat petra, et natet equora, solidentur unde, obduret pelagus ne mergat lapidem, uehar ad dominum incolumis ducem sanctum Paternum.' Dicto cicius, mirabili nauigio maritimam ecclesiam in oris Bruttannie petit. Salutatur a fratribus, suam historiam narrat, Dominum Deum omnes una uoce magnificant in sanctis suis, qui humile uotum Nimannauc impleuit, et uirtutem summi sancti sui manifestauit, id est, Paterni.

§ 14. Tunc Paternus monasteria et ecclesias per totam Cereticam regionem edificauit, quibus duces statuit, id est, Samson, Guinnius, Guippir, Nimannauc. Sanctus igitur Paternus lampas in doctrina et opere effectus est per totam Brittanniam.

§ 15. Interea Mulgun, rex Borealium Brittonum Australes Brittannos ad debellandos et subiciendos uisitans, cum forti exercitu adusque ostium fluminis Clarauch uenit. Ac quum ipse semper temptator sanctorum aderat, duos precones se precedere iussit, ut sanctum Paternum aliquo malicioso modo temptarent. Dicebantur autem Graban et Terillan.

§ 16. Illi, nequiter scrutantes, uenerunt ad procliuum Clarauch, fiscos musco et glarea implent, thesauros regales assimulant ad sanctum apportandos. Custodire hos mandant, dum rex prosperereuertatur. Sanctus annuit, deponi iubet, illos inueniendos esse sicut relicti fuerant affirmat.

§ 17. Rex preterit, precones secuntur. Pacifice reuertitur rex, pacatis Brittannis. Et misit precones malignos, ut temptarent sanctum. Tunc celeriter cellam adeunt, fiscos attollunt, interiora eorum exinterant, muscos et glareas deponunt, proterue exclamant omnes regis thesauros furtim raptos, et pro eis glareas et muscos esse inmissos. Sanctus e contra respondit ut dimissos ita fore inuentos. At illi ruinam totius celle minabantur, si non tesauri redderentur.

§ 18. A rege autem antea per totam Brittanniam edictum fuerat, ut omnes mendax aqua feruentissima deprehenderetur. Tunc in feruore spiritus iubet Paternus aquam in eneo cacabo calefacere, donec efferueret ter. Hoc subito impletur. Paternus suam manum ilico in aquam feruentissimi ardoris misit, que deposita alba ac frigida ut nix apparuit. Mox coguntur precones ut manus suas in aquam mittant. Mox manus eorum exuste maliciam mentium declarant. Et extimplo preconesI toti combusti uitam finiunt. Anime in specebus coruinis alueum aduolant, quod nomine altero usque hodie uocatur, id est, Grabani.

§ 19. Tunc rex ipse Mailgun in sua statione cecatur oculis, infirmatur corde, genibus titubat. Se moriturum confitetur propter reatum sue nequicie in sanctum Paternum. Ilico rex Paternum adiit, cui genufiectit, indulgentiam petit. Ac sanctus Paternus indulgentiam dedit. Rex ille remunerat quantitate agri, id est, ab ostio fluminis Retiaul sursum uersi donec confinium amnis Clarauch in capite tangit, et per longitudinem eiusdem amnis ad usque mare prolongatur terminus. In illa hora rex sanatur oculis, uegetatur corde, genibus subsistit. Pacabiles ab inuicem recedunt, sanctus Paternus et rex, Deus autem in Paterno, Paternusque in Deo, per hoc miraculum.

§ 20. Cum hec aguntur, celestis nuntius ad sanctum Dauid in Rosina Ualle, Christo Deo seruientem, uenit, et ait illi, `Surge, et uade in lerusalem, ut ibi ordineris. Adde tibi duos condignos comites, qui pariter ordinentur, id est, Paternum et Teliau.' Mox Dauid ad illos misit. Illi nec mora uenerunt. Perrexerunt pariter trans barbaras gentes, gratiam linguarum accipientes. Nam essent uiri unius lingue unumquemque hominem propria lingua, in qua natus fuerat, alloquebantur. Peruenerunt tandem adusque Ierusalem. Ibique predicant nobilissima post apostolos predicatione. Postea per impositionem manus patriarche episcopi. ordinati sunt illi tres sancti. Inde muneribus ditati sunt. Paternus quidem duplici munere ditatus est, baculo, uidelicet, et tunica ex toto contexta. Reuersi sunt feliciter. Diuiserunt Brittanniam in tres episcopatus suos, nisi postea malicia tirannorum turbaret.

§ 21. Cum autem Paternus esset in ecclesia requiescens post tantum laborem marinum, I deambulabat quidam tirannus regiones altrinsecus, Arthur nomine, qui quadam die uenit ad cellam sancti Paterni episcopi. Et dum Paternum alloqueretur, aspexit tunicam, quam, confossus zelo auaricie, petiuit, ut sua fieret. Respondens sanctus ait, `Non habitu cuiuslibet maligni hec tunica condigna est, sed habitu clericatus.' Ille bacando monasterium exiuit. Iterumque indignando reuertitur, ut tolleret tunicam contra comitum suorum consilia. Unus autem discipulorum Paterni, uidens illum in furore reuertentem, cucurrit ad sanctum Paternum et ait, `Tirannus, qui hinc antea exiuit, reuertitur. Insultans, subiciens, 2 plantis terram placat.' Respondit Paternus, `Immo absorbeat eum tellus.' Cum dicto statim terra aperit sinum sue profunditatis, absorbetque Arthurum adusque mentum. Qui ilico agnoscens suum reatum incipit Deum pariter Paternumque laudare, donec ueniam petens terra illum sursum emitteret. Ab illo loco sanctum flexis genibus poposcit indulgentiam, cui sanctus indulsit. Ille uero Paternum sibi sempiternum accepit patronum, ac sic discessit.

 

Site design by Alexandra Sasha Foppiano
  afoppiano@wesleyan.edu