Browse
Artwork & Texts
by Date:

500
600
700
800

900

1000
1100
1200
1300
1400
1500
contemporary

Home

VITA SANCTI KEBII

English Text

Incipit uita sancti Kebii episcopi.

§ 1. Sanctus Kepius unus fuit ex bonis seruis celestis patris, cuius festum colitur in die Nouembris, scilicet, ui. Idus Nouembris. Ortus autem fuit de regione Cornubiorum inter duo flumina Tamar et Limar, cuius pater Salomon fuit, Erbin filius, filius Gereint, filius Lud. Pater eius uero princeps milicie fuit. Ipse in scolis nutritus fuit.

§ 2. Beatus uero Kepius septennis erat, qua[n]do incepit legere. Postea uero fuit in re gione sua per xx annos.

§ 3. Deinde iuit in peregrinationem Ierosolimam adorare sepulcrum Domini. Postea fuit apud beatissimum Hilarium episcopum Pictauensem. Ibi fuit per quinquaginta annos, ubi illuminauit cecos, et leprosos mundabat, paraliticos et mutos, insanos et demoniacos sanauit.

§ 4. Postea accepit gradum episcopalem ab Hilario episcopo. Deinde admonitus est ab angelo Domini ut remearet ad suam patriam. Ibi fuit per paruum spacium.

§ 5. Rogatusque est, itaque, ut uenit, quatinus rex esset Cornubiorum, et noluit accipere potestatem huius seculi presentis. Postmodum exiuit in patriam suam cum x. discipulis suis. Hii sunt discipuli, Maelauc, Libiau, Peulan, Kengair, et reliqui.

§ 6. Postea peruenit Kepius usque ad regionem Ethelicheaun, et erat Ethelic rex uiuus in illo tempore. Descendit sanctus Kepius in medio prati sui, et tetendit tentorium suum illuc. Et misit Ethelic quendam uirum uidere qui essent homines qui descendunt in prato suo. Reuertens uir ille ad Ethelic, et dixit ille, `Monachi sunt.'

§ 7. Et confestim surrexit Ethelic cum omni familia sua eicere monachos de terra sua. Et protinus cecidit Ethelic de equo suo in uia, et statim mortuus est equus eius. Et cecus fuit Ethelic statim, et tota familia eius. Tunc Ethelic prostrauit se in faciem suam, deditque corpus et animam suam Deo et sancto Kepio. Et statim per orationem sancti Kepii sanati sunt uiri Ethelic et ipse et equus eius.

§ 8. Deinde Ethelic tribuit in perpetuo sancto Kepio duas ecclesias, quorum una Lankebi uocatur, altera autem Landauerguir, et ibi dimisit Kepius par non uum digits sui cimbalum uarium. Tunc sanctus Kepius, benedicens Ethelic regem, egressus est inde ad ciuitatem Meneuensem sancti Dauid, et ibi moratus est tribus diebus et tribus noctibus.

§ 9. Inde transfretauit Hiberniam ad insulam Aruin, in or qua im. annis mansit, et in honore Dei omnipotentis ibi ecclesiam edificauit. Consobrinus autem eius Kengar erat senex, cui sanctus Kepius emit uaccam cum uitulo suo, quia alium cibum propter senectutem suam manducare non poterat. Et ibi discipuli eius fortiter terram coluerunt.

§ 10. Quodam die itaque contigit, quod unus de discipulis sancti Kepii, Maelauc nomine, ad ostium cubiculi Crubtthir Fintam fodere terram exiret. Uidens autem Crubthir Fintam, iratus, uenit ut prohiberet illum, et ait, `Noli fodere terram in ostio cubiculi mei.' Inde sanctus Kepi et Fintam exierunt pariter ad abbatem insule Arui n qui Enna uocabatur, et pacificabat illos. Factum est autem quodam die ut uitulus uacce Kengar pergeret in messem Crubthir Fintam, et uenerunt discipuli Crubthir Fintam, et tenuerunt uitulum et alligauerunt eum ad arborem magnam.

§ 11. Misitque sanctus Kepi unum ex discipulis suis ad C[r]ubthir Fintam ut solueret uitulum; et non soluit, sed adhuc Crubthir Fintam in sua iracundia perseuerabat. Sanctus Kepius uero agius orauit Dominum ut uitulus ad matrem suam ueniret, quia senex Kengar pene mortuus erat propter inopiam lactis, quia sine uitulo uacca illa nichil lactis impendebat.

§ 12. Exaudiuit Deus deprecacionem sancti Kebii, et mirabiliter uitulum ad matrem suam cum arbore illa, cui alligabatur, et cum radicibus suis dimisit. Tunc Crubthir Fintam deprecatus est Dominum, ut fugaret uel deleret sanctum Kebium de insula Aruin, quia Deus amauit eum. Et uenit angelus Domini in sompno ad sanctum Kebium, dixitque ei, `Uade de hac insula ad orientalem plagam.' Cui sanctus Kepius respondit dicens, `Deleat Deus Crubthir Fintam de insula hac.' Dixitque angelus, `Sic erit.'

§ 13. Inde uenit sanctus Kepius ad australem plagam regionis Mide, et ibi.xl. diebus et xl. noctibus permansit. Et edificauit ibi ecclesiam, que usque hodie ecclesia magna uocatur Mochop. Audiens autem Crub-thir Fintam quod ibi sanctus Kepius habitaret, uenit et dixit ei, `Perge ad alium locum. Mea est adhuc ista terra.' Tunc sanctus Kepius tribus diebus ieiunauit, ut Deus ostenderet ei quid inde ageret. Dixitque idem angelus sancto Kepio, `Perge ad orientem.' Fecitque sanctus Kepius ita, et uenit ad campum Bregh. Et ibi permansit uii. diebus. Audiens autem adhuc Crubthir Fintam, aduersarius eius, uenit ad eum, et dixit sancto Kepio, `Perge ad alium locum.' Tunc sanctus Kepius dixit, `Deprecor Deum omnipotentem, ut ostendat mihi quid faciam.' Cui dixit angelus, `Perge ad dextralem plagam.' Fecitque ita.

§ 14. Et uenit ad regionem Vobyun, et ibi moratus est xii. diebus. Adhuc Crubthir Fintam secutus est eum, et dixit ei, `Kepi, perge trans mare.' Tunc sanctus Kepius, iratus, dixit ei, `Omnes ecclesie tue in tantum sint deserte, ut nunquam tres ecclesie inueniantur canentes ad altare tuum in Hibernia insula.'

§ 15. Tunc sanctus Kepius misit discipulos suos ad siluam, ut inciderent materiam lembi. Statim etenim inciderunt, et edificauerunt eum. Factoque lembo, uenit Crubthir Fintam, et ait illis, `Intrate in lembo sine corio, si serui Dei estis.' Cui respondit sanctus Kepius prophetico responso dicens, 'Mirabilis Deus in sanctis suis. Deus Israel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebi sue, benedictus Deus.' Et dixit sanctus Kepius discipulis suis, `Ponite lembum super mare.' Ac illi posuerunt. Et ingressus est sanctus Kepius cum discipulis lembum, carentem corio. Et confestim tempestas ualida in mare uenit, et timuerunt ualde discipuli eius, et fortiter sanctus Kepius Deum rogauit, cuius rogatione diuisit Deus scopulum in duas partes, et prosiluit lembus sursum inter duos scopulos, demumque abplicuerunt Monnie insule. Tunc ibi sanctus Kepius baculo suo percussit rupem, et confestim manauit aqua.

§ 16. Inde sanctus Kepius uenit ad locum, qui dicitur Cundab, et ibi aliquanto spacio moratus est. Dixitque cuidam ex discipulis suis, scilicet, Caffo, `Perge, aporta nobis ignem.' At Caffo ad domum cuiuslibet fabri, nomine Magurn, perrexit. Et interrogauit Magurn discipulum, `Unde uenis ?' Disci pulus respondit, `A magistro meo Kepio ueni.' Interrogauitque Magurnus eum, quid uellet. Cui discipulus respondit, `Ignem uellem habere.' Et ait Magurnus, `Ignem tibi non dabo, nisi in sinu tuo portaueris.' Dixitque Caffo, 'Pone ignem in sinumeo.' Et posuit Magurnus. Et confestim reuersus est Caffo ad magistrum suum, Kepium, portans ignem positum in sinu suo et non combusta est saltem fimbria de cocula eius.

§ 17. Tunc Mailgun rex super Gwenidocie prouincias regnabat. Quodam die contigit quod ad montana uenandi causa exiret. Uidens autem capram, .i. canem molosum suum instigauit, ut occuparet eam. Tunc capra ad sancti Kepii casulam refugii causa uelociter cucurrit. Et dixit sanctus Kepius ad discipulum suum Caffo, 'Recede a me; non possumus esse simul.' Et uenit ad oppidum, quod dicitur hodie Merthir Caffo, et ibi occidunt Rosuir pastores Caffo. Et ideo maledixit beatus Kepius pastoribus Rosuir cum domina sua. Et inuenit capra refugium.

§ 18. Et secutus est eam rex Mailgun usque ad casulam Kepii. Et dixit ad eum rex, `Dimitte capram.' Et ait Kepius, `Non dimittam, nisi dederis ei uite refugium.' Dixitque rex iracundus, `Si non dimiseris, eiciam to omnino de ista terra.' Et ait beatus Kebius, `Non est in tua potestate, ut eicias me de ista terra, sed in potestate Dei est. Sed tamen dimittam tibi capram istam, si immolaueris Deo omnipotenti et mihi totam terram, quam circueat ante .i. canem molosum tuum.' Et ait rex, `Libenter immolabo.' Et dimisit sanctus Kepi capram, et secutus est molosus illam per totum promuntorium, et reuersa  est ad casulam sancti Kepi iterum.

§ 19. Et postea ortus est conflictus inter regem Mailgun et sanctum Kepium, sed non poterat resistere seruo Dei. Et ideo contulit castellum suum Deo omnipotenti et agio Kepio in perpetua elemosine oblatione.

§ 20. Et ibi dormiuit cum Christo cum magno honore ui. Idus Nouembris. Uenitque multitudo angelorum, et duxerunt sanctissimam animam eius ad celum in consortio patriarcharum et prophetarum, in unitate apostolorum et euuangelistarum, in unitate martirum et confessorum, in unitate uirginum et omnium sanctorum iustorum, in unitate ecclesie celestis, ubi est dies sine nocte, tranquillitas sine metu, gaudium sine fine. Ubi sunt septem res eternales, uita sine morte, iuuentus sine senectute, leticia sine tristicia, pax sine discordia, lux sine tenebris, sanitas sine dolore, regnum sine comutatione. Beati sunt qui habitant cum Abel et Enoc et Noe, cum Habraham et Ysaac et Jacob, cum Moyse et Aaron et Iesua filio 1 Nun, et cum xii. prophetis et cum xii. apostolis et cum omnibus sanctis ab inicio mundi usque in finem, cum xx. ordinibus angelorum, cum Patre et Filio et Spiritu Sancto in pace et leticia et in puritate et in iuuentute, sine fame et sine nuditate, cum habundantia totius corporis, sine ullo malo, circa Regem iuuenem, largum, pulcrum, eternum. Rogamus Deum omnipotentem, ut mereamur possidere illam beatitudinem per in intercessionem beati Kebii in secula seculorum. Amen.

 


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Incipit uita sancti Kebii episcopi ui Idus Nouembris

§ 1. Igitur beatus Kebius unus ex bonis seruis uranici Patris, ex regione Cornubiorum illustrium natalium oriundus, cuius natiuitatis fundus infra duo flumina, que Tamar nuncupantur atque Limar, extitit. Cuius genitor Salomon uocatur filius Erbin, filius Gereonti, filius Lud, olim princeps milicie. Ueruntamen in primis pueritie annis in literarum gimnasiis fuit educatus.

§ 2. Beatus uero Kebius septennis erat, quando literis cepit informari. Deinceps autem xx annis in sui deguit natiuitatis regione.

§ 3. Deinde quippe Ierosolimam peregre profectus est, Dominicum adoraturus sepulchrum. Exin uero pedit sanctum Hilarium, Pictauensem episcopum, quo fere quinquaginta annis deguit. Necnon illo quidem cecos illuminauit, leprosos mundauit, paraliticos curauit, mutorum linguas absoluit, uesanos sanauit, ab inerguminis Sancti Spiritus uirtute cacodemones eiecit.

§ 4. Postea a beatissimo Hylario presule Pictauensi in gradum pontificis gratanter promouetur, conmonitusque est ab angelo Domini, quatinus repatriaret; quod et faciens. Ibique paruum temporis stetit.

§ 5. Qua tempestate postulatus admodum, ut et super gentem Cornubiorum regnaret, ceterum prorsus seculi presentis accipere potestatem renuit. Deinceps igitur ad patriam rediens deinde comitatus discipulis, quorum nomina subiciuntur, Meliauc, scilicet, Libiau, Paulin, Kengar, cum reliquis.

§ 6. Denique sanctus Kebius peruenit ad regionem Etheliciaun, Ethelico rege tunc temporis superstite. Descendit itaque sanctus Kebius in medio prad premissi regis, illucque tentorium suum tetendit. Qua de re direxit ille uirum perscrutari, qui essent homines, qui sine nutu ipsius descendere in eiusdem prato presumpserunt. Qui reuertens ad eundem regem dixit, `Monachi sunt.'

§ 7. Et statim surrexit Ethelicus rex cum omni familia sua, quo de feudo suo monachos eicerent. At protinus in uia de sompnipede cecidit, equusque mox exspirauit, rege nichilominus eodem cum omni domu sua confestim excecato. Qua propter idem basileo in facie prostrato, beato Kebio ueniam sibi suisque enixius supplicauit. Deo nec non et eodem uiro corpus et animam suam commendauit. Ilico nempe per orationem eiusdem sancti memoratus Ethelich cum omnibus satellitibus suis una cum equo sospitati restitutus est.

§ 8. De cetero rex ibdem duas ecclesias sancto Kebio perpetuo donauit, quorum una Lankebi, alia uero Landeuerguir uocatur, in qua paruam ac uariam nolam suam dimisit. Tunc agius Kebius, benedicens Ethelic regi, perrexit Meneuiam ciuitatem sancti Dauid, ibique tribus diebus totidemque noctibus commoratus est.

§ 9. Inde autem transfretauit Hiberniam ad insulam Aruin, in qua plane iiii annis sedit, et in honore Omnipotentis ecclesiam construxit. Consobrinus itaque ipsius uocabulo Kengar erat senex, cui prescriptus uir Dei emit uaccam cumuitulo, quoniam nullum solidum cibum pre senectute comedere quiuerat. Ergo almi Kebii discipuli fortiter ibidem tellurem coluerunt.

§ 10. Quodam nempe die contigit, quod quidam auditor prenotati sancti uiri, cui nomen Melauc, exiit, qui terram coram ostium cubiculi cuiusdam homunctionis, nomine Crubthir Fin-tam, foderet. Idem autem uir id prospiciens admodum iratus, quantocius prohibuit eum dicens, `Noli solum ante ianuam habitaculi mei fodere.' Quo circa agius Kebius et prelibatus Crubthir Finta pariter abbatem insule Aruin, Enna uocatum, uti pacificarentur, petierunt. Quod et factum est. Nam pacificati adinuicem recesserunt. Denique quodam die contigit, quo uitulus Kengari depasceretur messem prefati Crubthir Finte, quod eiusdem clientes conspicando tenuerunt uitulum, necnon ad arborem magnam innexuerunt.

§ 11. Sanctus itaque Kebius quendam ex discipulis suis ad Crubthir Fintam, uti solueret uitulum, transmisit, at ille renuens in sua iracundia perseuerauit. Agius uero Kebius exorauit Dominum, quatinus idem uitulus ad matrem suam remearet, quoniam quidem Kengarus senex inedia lactis uexabatur. Bos enim illa nil lactis, absente uitulo, prebebat.

§ 12. Igitur exaudiuit Deus deprecationem illius, et mirabiliter eundem uitulum ad matrem cum arbore radicitus auulsa, cui uinciebatur, direxit. Tunc Crubthir Finta deprecatus [est] Dominum, ut fugaret deleretue de insula Aruin almum Kebium, quia Deus amator ipsius extiterat. Qua de re uenit angelus Domini ad eum, dicens, `Discede hinc ad orientalem plagam.' Cui sanctus Kebius respondens inquit, `Deleat Deus Crubthir Fintam ex hac insula.' Dixitque ei angelus, `Sic erit.'

§ 13. Inde profectus est ad australem partem regionis Mide, ibique xl. diebus cum totidem noctibus commoratus est. Construxit etiam inibi ecclesiam, que huc usque ecclesia magna Macop nuncupatur. Uerum enimuero sepedictus Crubthir Finta percipiens, quod uir Dei eo man eret, uenit ad eum dicens, `Uade alias, adhuc enim ista terra mei iuris est.' Tunc beatus Kebius, ternis ieiuniis continuans diebus, obnixius Omnipotentem flagitans, quatinus eidem ostenderet quid agendum foret. Angelus autem Domini affatus est illum prosequens, `Perge ad orientem.' Fecitque iussa, progrediens in campum, qui uocatur Bregh, ac sedit illic septenis diebus. Audiens autem eiusdem . sancti prescriptus aduersarius almum Kebium ibi manere, uenit ad eum dicens, `Ad alium locum progredere.' Tunc beatus uir taliter ora resoluit, `Exoro Deum omnipotentem, quo mihi quid again manifestet.' Cui angelus Domini, `Transi hinc ad dextralem prouinciam.' Fecitque ita.

§ 14. Profectusque est ad regionem Uobiun, atque eo loci bis senis commoratus est diebus. Necdum Crubthir Finta destitit eum persequi, ceterum illum prosecutus ait, `Recede hinc, et transfreta'. Tunc agius uir, nimis iratus, ait illi, `Omnes ecclesie tue in tantum sint deserte, ut nunquam tres inueniantur in Hibernie insula.'

§ 15. Tunc sanctus Kebius direxit discipulos suos ad siluam, ut materiam fabricandi lembum inciderent. Qua precisa, statim lembum construxerunt. Prememoratus autem Crubthir Finta properius adueniens, ait illis, `Intrate in lembo sine corio, salumque traicite, si uere Dei serui consistitis'. Quem sanctus Kebius prophetico responso affatus inquiens, `Mirabilis Deus in sanctis suis. Deus Israel ipse dabit uirtutem et fortitudinem plebis sue, benedictus Deus.' Ast agius Kebius auditoribus suis inquid, `Ponite lembum in ponto.' At illi confestim inposuerunt. Almus igitur uir cum discipulis suis lembum, corio carente, ingressus est. Ilico namque tempestas ualida surrexit. Discipulos suos oppido perturbando perterruit. Dominus uero sanctum prelibatum se enixius orantem exaudiens, enormem scopulum in duas partes diduxit, miroque modo lembus sursum diuino nutu prosiliens inter duos scopulos adhesit, demumque Monie insule applicuerunt. Agius itaque Kebius rupem quendam baculo percussit, etactutum latex emanauit.

§ 16. Inde uenit ad locum, qui dicitur Cunab, eoque aliquandiu commoratus est. Quodam uero die precepit Caffo cuidam discipulo suo, ut ignem afferret. At ille preceptori suo parens, ad domum cuiuslibet fabri, nomine Magurnus, progreditur. A quo unde uenisset interrogatus, respondit, `A magistro meo Kebio.' At ille quid uellet sciscitans, `Ignem' inquid `habere uellem.' Cui Magurnus, `Focum tibi non dabo, nisi in sinu tuo gestaberis'. Responditque Caffo, `Depone ignem in sinu meo.' At ille deposuit. Ilico uero reuersus est Caffo ad Kebium, didascalum suum, depromitque ei focum in sinu eius repositum, I nec saltim est combusta 2 fimbria de coccula eius, quo quippe genere uestimenti in Hibernia potitur.

§ 17. Namque tunc temporis Mailgun rex omnes Guenodotie prouincias, que Anglice Snaudune nuncupatur, moderabatur. Quodam die contigit, quod ad montana siue promunctoria uenandi gratiagraderetur, capream-que conspiciens, umbrem seu molosum suum instigauit, ut earn comprehenderet. At illa uite consulens, mox causa refugii ad casulam beati Kebii confugit.

§ 18. Qua propter confestim rex Mailgunnus insequens capram, habitaculum agii Kebii petiit, illamque uerbis comminacibus ab eo exegit, dicens, `Dimitte capream'. At ille respondit, `Nequaquam 2 dimittam nisi dederis ei uite refugium.' E contra rex, `Si minus dimiseris, expellam to de loco isto.' Et prosequitur uir Dei, `Non est in tua potestate me repellere de terra ista, ceterum diuine potentie est facere de me, quicquid sibi sederit. Ueruntamen ea conditione tibimet istam capream dimittam, ut Deo omnipotenti michique tribuas totam terram, quam ipsa, cane uestro post eam instigato, girabit.' Ad hec rex, `Libenter' inquid 'exhibebo.' Dimisit itaque beatus Kebius capream, quam continuo per totum promunctorium, eam prelibato cane persequente, fugiens, demum ad prenotati uiri Dei tugurium girato haut minimo soli denuo rediit intersticio.

§ 19. Denique rursus altercationis conflictus inter regem Mailgun et almum Kebium ortus est, ceterum nullatenus famulo Dei resistere ualuit. Iccirco basileus castellum suum Deo omnipotenti fidelique suo clienti Kebio in perpetuam elemosinam pro salute anime sue contulit, quo iam silicernus finem mortalis et transitorie uite mansit.

§ 20. Ibidemque dierum suorum feliciter cursum consummato, ui. Idus Nouembris obdormiuit in Domino, per quem mortem perdidit et uitam sempiternam inuenit, ubi iugiter in celesti regno cum Deo deorum et Rege cunctorum regum tripudiat, et exultet, perfruens eterna gloria, quam preparauit a constitucione mundi Deus sibi et diligentibus se, ubi est dies sine nocte, tranquillitas sine metu' gaudium sine mesticia, uita sine morte, iuuentus sine senectute, pax sine dissensione, lux sine tenebris, sanitas sine dolore, regnum sine commutatione, ubi Deus erit omnia in omnibus, uictus, uestis, et cetera que uelle potest mens pia. Qui uiuit et regnat per omnia secula seculorum. Amen.

 

Site design by Alexandra Sasha Foppiano
  afoppiano@wesleyan.edu