|
VITA PRIMA SANCTI CARANTOCI Incipit uita sancti Carantoci, confessoris, xuii Kal. Iunii. § 1. Ueneranda est hec solempnitas omnibus hominibus in Deo credentibus, quando assumptus est in celum beatus Carantocus, Ceretici filius, qui ex chere uicinis 1 parentibus altus est secundum dignitatem seculi; tam facile est generationem illius deducere ad Mariam, matrem Domini, quo nemo inter reges Britonum alcior habetur. Sed ad regna terrena tendere noluit. Ab annis pueritie habuit innocentiam. Et postea abiit in speluncam Edilv, legitque lectiones canonicas de noua et ueteri lege. Deinde perrexit ad Hiberniam insulam, Patricio antecedente. Isti autem conuenerunt unatim et collocati fuerunt unatim, ut dicitur, Ecce quam bonum et q[uam] i[ucundum] h[abitare] f [ratres] in unum. Consilium autem fecerunt inter se quomodo agerent, et dixerunt ut separarentur, unus ad sinistram et alter ad dexteram, quia multi clerici ambulabant cum illis, uel unusquisque pariter preter quod requireret sanitatem. Et perrexit Carantocus ad dexteram partem, Patricius autem ad sinistram. Et dixerunt, ut conuenerunt una uice in anno. § 2. In istis temporibus Scotti superauerunt Brittanniam, ' nomina ducum quorum Briscus, Thuibaius, Machleius, Anpacus. xxx. annis ante natiuitatem sancti Dauid filii Sant, bene Carantocus susceptus est in Hibernia. Non est enim difficile Deo ' ducere seruos suos. Angelus Domini committabatur secum in figuram columbe, et mutauit nomen eius in lingua eorum Cernah. 2 Et exaltate sunt ecclesie et ciuitates sub nomine eius in regione Legen. Et quocunque isset, uirtutes et prodigia faciebat innumerabilia ex nutu Dei. Sanauit multa hominum milia, uariis doloribus impleta, cecos, claudos, lunaticos, atque his similia. Quem Deus summis sedibus ditauit et mercedibus, regnaturum felicibus celorum cum principibus. Beati Cernachi opera leguntur in' Hibernia per totam patriam, sicut leguntur in 'Roma beati Petri apostoli prodigia ; perfectaque uita equatur apostolis, ut legitur, Ite, docete omnes gentes. Et gratia, que data est apostolis, in illo inpleta est, Quecunque solueritis super terram, erunt soluta et in celis, et quecunque alligaueritis super terram, erunt alligata et in celis. Talis itaque est timendus et adorandus, qui potens est in excelso throno ex bono opere, et potens saluare corpora in terris ab omnibus languoribus. Fortis fuit et fidelis, in pace ministrabilis, mirum namque in modum consimilis fuit angelis, sub presentia solis fortis miles, mirabilis, spiritalis, summus abbas, longanimis preceptor fidelitatis, iusta nuncians omnibus iustis, preco regni celestis. Uixit per annos multos incredulis, peccatorum crimina dimisit, ut mererentur omnes sedere in summo poli, gratias Deo referens, precesque per dies singulos atque noctes innumeras fundebat feruentissimas, sanctas, atque saluberrimas. Hic est carus Cernacus, adiutus quippe celitus ac ditatus diuinitus Dei magnis muneribus, cui nullus interitus profecit hominibus. Inuenit uero gratiam, labore magna quesitam, piam atque purissimam, signatam per parabolam lucerne lucidissime, cum pastor ecclesie candelabra mirifice aurea et continebat ecclesiastica. O pastorem plenissimum, O episcopum optimum, sanctum ac pudicissimum, Petri opera sequentem in sede apostolica, Paulumque in doctrina, deducens multas regiones ad fidem. Sic Carantocus deduxit regiones Hibernensium, inuitis I cetibus magorum cum regibus honoratus. § 3. Et postea uenit iterum ad suam propriam regionem Kerediciaun ad suam speluncam cum clericis multis, et ibi multas uirtutes fecit, quas enumerare aliquis non potest. Et dedit illi Christus altare honorificabile de excelso, cuius nemo intelligebat colorem. Et postea ad Sabrinam amnem uenit, ut nauigaret, et misit altare in mare, quod et precedebat, ubi Deus uolebat illum uenire. § 4. In istis temporibus Cato et Arthur regnabant in ista patria, habitantes in Dindraithov. Et uenit Arthur circuiens, ut inueniret serpentem ualidissimum, ingentem, terribilem, qui uastauerat xii. partes agri Carrum. Et uenit Carantocus et salutauit Arthurum, qui gaudens accepit benedictionem ab illo. Et interrogauit Carantocus Arthurum, utrum audisset, ubi applicuisset altare suum. Et Arthur respondit, `Si habuero precium, nunciabo tibi.' Et ille dixit, `Quid precium postulas ?' Ille respondit, `Ut deducas serpentem, qui inprope est tibi, si seruus Dei es, ut uideamus.' Tunc beatus Carantocus perrexit, et orauit ad Dominum. Et ilico uenit serpens cum sonitu magno, quasi uitulus ad matrem currens. Inclinauitque caput suum ante seruum Dei, quasi seruus obediens domino suo humili corde et leuis oculis. Et dedit stolam suam circa collum eius, et deduxit illum quasi agnum, nec exaltauit pennas neque ungulas. Et erat collum ipsius quasi collum tauri septem annorum, quod uix poterat stola circuire. Deinde perrexerunt una ad arcem, et salutauerunt Catonem, et bene suscepti sunt ab eo. Et duxit illum serpentem in media aula, et cibauit illum coram populo, et conati sunt occi dere illum. Non reliquit eum occidi, quia dixit quod ex uerbo Dei uenisset, ut deleret peccatores, qui in Carrum erant, et ut ostenderet uirtutem Dei per illum. Et postea perrexit extra portam arcis, et Carantocus dissoluit illum, et imperauit illi ut discedens nemini noceret, nec reuerteretur amplius. Et exiuit hesitque ante sicut dixit ordinatio Dei. Et accepit altare, quod cogitauerat Arthur in mensam facere, sed quicquit apponebatur super illam, iactabatur in longinquo. Et postulauit rex ab illo, ut reciperet Carrum in sempiterno graphyo. Et postea edificauit ecclesiam ibi. § 5. Postea uenit uox HE de celo, ut mitteret altare in mare, Deinde misit Catonem [et] Arthurum, ut interrogarent de altari, et nunciatum est illis, quod in ostium Guellit appulerat. Et dixit rex, `Iterum date illi .xii. partes agri, ubi altare inuentum esset.' Postea uenit Carantocus, et edificauit ibi ecclesiam, et uocata est ciuitas Carrov. § 6. Uenit autem uox illi de celo, et dixit, ut in exilium pergeret, et relinqueret familiam suam. Hic innumeri sepulti sunt in istam ciuitatem, nec nomina illorum nominantur. Et ille solus perrexit ad Hiberniam insulam, et sepultus est x°uii°. Kal. Iunii in ciuitate sua preclara, et optima, pre omnibus ciuitatibus suis, que uocatur ciuitas Chernach. Et migrauit in pace, et pacem reliquit. Et pacem inuenit, ut legitur, Beati pacifici, quoniam filii Dei uocabuntur. Et iterum propheta dicit, Preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Memor fuit, quod carnalis huius mundi substantia fragilis est; omnia, quamuis modo sint pulchra, tamen corruptibilia. Zabulo ualde extitit contrarius, multos homines lucratus. O uere uita beata, O Dei digna donorum, O uere uir beate, in quo dolus non fuit, neminem iudicans, neminem contempnens, nulli malum pro malo reddens. Sepe flebat pro blasphemantibus, qui manet sine macula cum gaudio et gloria inter angelorum agmina in secula seculorum. Amen. |
|