|
§ 22. De altercatione inter sanctum Cadocum et regem Arthurum pro cuiusdam reconciliatione. In eodem igitur tempore dux quidam Brittannorum fortissimus, uocabulo Ligessauc, filius Eliman, cognomento quoque Lau hiir, id est, Tonga manus, tres milites Arthurii, regis illustrissimi Brittannie, trucidauit. Ceterum Arthurio quaquauersum cum persequente, nusquam tutum locum repperit, nullusque ipsum tutari ob predigesti regis pauorem ausus fuit, donec tandem, creberrima fuga fatigatus, ad uirum Dei profugus peruenit. Qui, ipsius miseratus labores, benignius illum suscepit, in Domino confidens, Arthurium uero nil metuens, secundum illud Dominicum, 'Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius cum timete, qui potest animam et corpus mittere in gehennam'. Mansit itaque cum eo in regione Guunliauc, Arthurio nesciente, annis securus. Quibus euolutis, rursus prelibato regi proditus, idem demum placitandi causa, quod ui cum uiro Dei nullatenus auderet contendere, cum plurima militum copia ad amnem Oscam peruenit. Directis ergo legatis ad regem, uir Dei sciscitatur ab eo, si contrauersiam in sagacium iudicum arbitrio statueret. At ille adquieuit, sanctus namque Cadocus, de diuersis eiusdem patrie partibus tribus ad se principalibus proceribus, Dauid, uidelicet, et Teliauuo, Iltuto et Dochou, Keneder et Maidoc accersitis, cum pluribus aliis clericis et senioribus totius Brittannie, iudicibus insimul coadunatis, usque ad ripam pregrandis fluminis Osce, ipso precedente, pariter conuenerunt. Ibi quoque more hostium ex utraque fluuii parte causam amaris uerbis agitantes, diutius utrinque litigauerunt. Post hanc autem altercatio[n]is intercapidinem, eruditiores ex iudicibus uiri decreuerunt Arthurium pro rede[m]ptione uniuscuiusque uirorum necatorum tres boues optimas debere suscipere. Alii uero c. uaccas illi in precium prescriptorum uirorum tribuendas sanxerunt, a priscis enim temporibus apud Brittones huiusmodi iudicium ac istud precium de regum ducumque ministris constitutum erat. Hoc accepto, Arthurius insultans uni coloris uaccas renuit, uerum discolores accipere libuit, scilicet, in anteriori parte rubei, in posteriori uero candidi coloris distinctas plurima tergiuersatione gestiuit. Illi quippe, quo huiuscemodi coloris peccora repperirentur, penitus ignorantes, quid consilii super his caperent hesitabant. Quocirca uir Dei in trium Personarum nomine imperauit iuuenibus de concilio quatinus ix., siue, uelut quidam fatentur, c. iuuencas, ad se minare, cuiuscunque coloris forent. Ut autem prenotata animalia pre occulis ipsius et aliorum Dei famulorum adducta fuerunt, diuino magnalio ex praua Arthurii cupidine, in prelibatis coloribus pro beniuolo iustorum precatu ac desiderio statim mutata fuere. Intuente autem totius cleri comitatu pluribusque aliis Dei fidelibus a beato uiro illo congregatis hoc miraculo, gauisi sunt gaudio magno, Deum ualde glorificantes. Porro uir Dei consuluit quatenus iure prememoratas boues agere deberet. Et respondit ex altrinsecus iudicum cuneus, 'Ius quidam est to ipsas ad uadi medium gregatim compellere.' Compulit igitur illas eotenus occurreruntque eis Arthurius, Chei, et Bedguur, ceteris in littore sedentibus. At Chei et Bedguur gliscentes eas manibus ad litus alterum per cornua trahere, sed extimplo inter ipsorum manus, cunctis uidentibus, diuino nutu in filicis fascibus transfigurate sunt. Quod prodigium Arthurius aspectans, ut sibi dimitt[er]etur iniuria, quam illi irrogauerat, beatum uirum humiliter flagitauit. Largitus est autem illi ueniam delicti 1 iuxta illud Euangelicum, 'Dimittite, et dimittetur uobis.' Inito igitur prelibatus sex cum agmine suo consilio, refugium eius per uii tem annos totidemque menses eiusdemque numeri dies protelauit. Si quis uero alienigena prefinito tempore de sancti Cadoci pago repatriare gestiens ad aliquam mundi plagam discesserit seu transfretauerit, si forte ualida ui procellarum ac sinistri flatus tempestate ingruente in illius portum, uidelicet Barren, appulsus fuerit, atque ad pristinum refugii sui locum denuo remeauerit, secundum seniorum traditionem usque ad ultimum ipsius anima in requie consistat eterna.' Peracto uero concilio, omnes uacce, que in filicum manipulis fuerunt conuerse, in suis bostaribus incolumes apud earundem possessores sunt reperte. Ab illo enim die ille locus Brittannico fatu Tref redinauc, uilla filicis, uocatur. Illud quoque uadum, circa quod placitum erat, Rith guurtebou nuncupatur. Recedentibus omnibus pacifice de illo placlto, sanctus Cadocus tres uillas tribus inditis proceribus tribuit, unam Dauid, aliam Theleauuo, tertiam uero Docguinno, quia longinquo itinere fatigati fuerant. Quarum uillarum possessorumque earum nomina subscribuntur. Beato quippe Dauid, Landdeui Penn bei, Theleauuo, Merthir Tecmed, Doguuinno uero Landubrguir donauit. § 23. De uindicta in regem Guinedotorum ob iniuriam uiri Del. Aliud namque miraculum omnibus liquidum Brittonibus in ipsis partibus degentibus de eodem almo patrono asseritur. In diebus itaque illius rex quidam, nomine Mailgunus, in tota Brittannia regnabat, qui suos tirones ad regionem Guunliauc, ut inde censum acciperent, direxit. Qui ad beati Cadoci pretoris domum uenientes, eiusdem formosissimam filiam uiolenter rapientes, secum adduxerunt. Conuenientes siquidem Gunliuenses persecuti sunt eos, et assecutos quosdam prostrauerunt, plurimos uero uulnerauerunt, reliqui uero ad dominum suum fugerunt. Quo facto, premissus basileus pleraque furoris bile succensus, et, congregatis exercitibus suis, castra metati sunt in regionem Guun liauc super fontem qui lingua illorum Finnun Brittrou uocatur, quatinus sequenti die totam illam patriam predarentur. Quibus auditis, Gunliuenses non minimum ueriti sunt, uiroque Dei in hec uerba modum rei nuntiauerunt, 'Mailcunus, rex Guinedotorum in finibus nostris cum suis agminibus descendit, atque hac nocte cum toto exercitu secus fontem Brittrou consedit. Crastino enim uniuersam terram tuam deuastabit, omnesque masculos furiosa nece trucidabit. Succurre ergo nobis inbecillibus miseris et inermibus pacem cum attroci rege componendo, alioquin moriemur.' His acceptis, uir Dei dixit ad nuncium, 'Maturius precede, to etenim sequemur.' Secutus est autem noctu cum tribus clericis nuntium, donec Gundliauc uenirent. Occurreruntque eis eiusdem regionis indigene, hostili timore perteriti. Cum nimio planctu eum exorauerunt, dicentes, 'Domine, adiuua nos, et erue nos pro tua magna clementia, quia, quecunque a Deo petieris, inpetrabis.' Respondit eis, `Confortamini in Domino, et estote robusti, nec formidetis. In Deo faciemus uirtutem, et ipse ad nichilum deducet inimicos nostros.' Secessit inde sanctus Cadocus, in Deo magnam fiduciam habens; iuxta castra hostium seorsum orauit, suis clericis a se pusillum remotis. Mane autem facto, ab oratione surrexit, et ecce columpna nubis precedebat eum, que tentoria cuncta quoque agmina prescripti regis oper[i]ens obscurauit, et facta est dies ueluti tetra nox apud illos, ita ut nullus alterum contemplari ualeret. Turn in medio caliginis almus uir ante regis papilionem apparuit, salutans eum et ait, `Salue, rex. Queso, si in oculis tuis gratiam inueni, uerba mea benigne percipe.' Cui rex, 'Presto sum, loquere', inquit. At ille, `Utquid ad meam patriam armata manu predandi uastandique causa aduenisti, presertim cum id nequaquam meruissem ?' Ad hec rex, `Fateor me in to peccasse. Uerumtamen obnixius sanctitatem tuam rogo, quatinus super hoc commisso sis misericors, illudque mihi dimittas, atque tua interuentione tenebrositas ista discedat, quo nos illesi ad nostras queamus remeare sedes, omnisque tua patria in pace sempiterna consistat.' Uir Dei respondit, `Remittentur tibi pregrandia facinora tua.' Adhuc eo loquente, en, estiua lux extimplo desuper effusa nimia serenitate in castris refulsit. Dum uero rex hoc miraculum perspexisset, de regali cathedra surgens, procidit in faciem suam, dicens, `Affirmabo 1 et ratum faciam refugium, quod tibi heroum fortissimus, Arthurius, impendidit, ut ex mea sobole qui breuiauerit sit maledictus, et qui seruauerit sit benedictus, teque hodie confessorem mihi, si tibi beneplacitum fuerit, inter Dextrales pre omnibus eligo.' Et ita factum est. Reuersique sunt unusquisque pacifice in regionem suam. § 24. De obcecatione regis Runn pro illata sancto Cadoco iniuria. Interfluxis igitur aliquantis annorum post ea curriculis, Run, filius prenotati basilei Mailguni, ueniens ab aquilone cum multitudine copiosa Guinedote gentis in expeditionem, ut Australium Brittonum possessiones gazasque diriperet, terramque penitus depopularet, collecto quoque toto exercitu in conspectu Mailguni, idem firmiter predigesto Run, genito eiusdem, cunctisque falangibus totius expeditionis precepit, ne sancto Cadoco, quod ipsius confessor existeret, aliquam iniuriam irrogarent, neque de omni terra sua uel unum uilissimum pecus absque eius licentia tollerent. 'Et hoc', inquit, `erit uobis signum. Cum ad illius patriam ueneritis, animalia liberius in pascuis pascentia hominesque fretos ac imperterritos inuenietis in amititia nostra confidentes, ideoque ab omni belli procinctu fore funditus indempnes quumquidem ego et dominus eorum familiari spiritualique federe conectimur.' Tunc quique hanc regis iussionem cum iuramento se seruaturos polliciti sunt. Cum itaque peruentum esset ad oras Guurunid, castra metati sunt in Cair Trigguid. Quos cum uiri Guurunid uidissent, ueriti, ab eis fugerunt, abdentes se in siluis et sentibus et antris atque speluncis terre. Habitatores uero Pennichen, qui erant trans flumen Nadauan, et cuncti regionis eiusdem inperterriti perstiterunt. Cum autem plurimas ad castra predas agerent, armigeri ex gregariis regis adaquare caballos ad amnem Nadauan abierunt. Ubi autem suos cornipedes potauerunt, ipsi met sitientes tepidumque laticem bibere non ualentes, ad inuicem inquiunt, 'Equitemus properum ad Cadoci horreum', quod in predio Buceles tunc temporis fuisse perhibetur, `ut illo lac potemus sufficienter, nam ibi lac habundat iugiter.' Illis nempe bissenis uelotius eo suum iter tendentibus, loci procuratorem austerius uerbis aggrediuntur, quo sibi lactis potum largiretur. Qui indignatus renuit illis impertiri, dicens, 'Nunquid excordes estis, estimantes quod dominus noster minime sit uir magni honoris et dignitatis, cum utique magnam familiam numero trecentorum uirorum, scilicet, c. clericos, totidemque milites, atque eiusdem numeri operarios, exceptis paruulis et mulieribus, possideat ?' Surrexerunt ergo, nimio furore stomacantes, singuli quoque titiones in manibus arripientes, ascensisque sonipedibus, horreum illud incendere conati sunt. Uerum Dei uirtute nequaquam cremauit, sed fumauit. In illius plane hore momento, dum pre locutus Run in tabernaculo ludens in alea cum suis eunuchis consedisset, fumus ad instar lignei postis de sancti Cadoci horreo procedens, recto tramite per mane se ad ipsius papilionem tetendit, lumenque occulorum omnium ibidem commanentium obcecauit. At rex quod accidit indicare erubescens, eunuchos ludere cohortatur. 'Ludite', inquit. At illi referunt, 'Apertis oculis nichil uidemus.' Tunc demum rex sibi similiter euenisse confessus est. Conuocatis denique ducibus ad se ac cunctis optimatibus et equitibus, percunctatur eos, si forte ex illorum consortibus quispiam beato uiro aliquod dedecus intulisset. Ipsi uero penitus crimen inficiabantur. 'In castris' inquit rex 'diligenter perscrutantes perquirite, si qui uestrum sodalium defuerint hodie.' Cumque requisissent, compertum est xii. armigeros abfuisse. Quibus adductis, ait rex, `Quo hodie abistis, siue quid mali egistis Quamtotius edicitote, in nobis enim manifestatur, quod magnum contagium hodierno commiseritis.' Tunc armigeri confitentur. Nec mora sanctum Cadocum ad se uenire fecit, cui et dixit, 'Benedictus sis a Domino, ingressusque tuus sit pacificus. Peccaui etenim in Deum et coram te.' At ille, 'Quid egisti, edicito.' Ille autem in huiusmodi uerba prorupit, `Quidam apparitorum meorum tuum penus seu horreum adorsi sunt, me inscio, succendere, qua de re hoc obcecationis infortunium nobis scio contigisse. Quocirca benignitatem tuam suppliciter imploro, q[ua]tinus mihi misero indulgeas, luminumque nostrorum cecitate depulsa, prisca perspicuitas uestra intercessione uisibus nostris refundatur.' Orante siquidem sancto Cadoco, priscam luminum aciem receperunt. Quibus explicitis, rex adauxit refugium eius utpote prius Arthurius et genitor premissi Run constituerunt, ratum illud faciens, sententiam diuerse qualitatis exerens, 'Si quis,' inquit, 'refugium tuum infregerit, sit excommunicatus. Qui uero custodierit, a Deo et hominibus exstat dilectus.' Hec dicens rex, dedit ei suum egregium emissarium cum omni equino sternatu, tribusque principalibus armis, clipeo, uidelicet, mucrone, et hasta, nec non et uniuersa que attulerat, preter ea que ad uictus necessaria sibi reseruabat. His expletis, singuli sunt ad propria reuersi. Gladium uero sibi a rege Run collatum beatus Cadocus Wrganno Uario, qui tunc temporis in Wlatmorgan regnabat, pro semi parte piscium fluminis Osce tribuit, ut semper ex illis quadragesimale pulmentum apud Landcaruan haberetur. Equum equidem eidem regi cum tota equestri falera pro dimidia parte piscium amnis Need largitus est, quatinus singulis Quadragesimis apud Landmais inde elixaturam seu assaturam cibarii et obsonii haberet. Possidebat et enim isdem duos equos ligneos ita inestimabiliter ueloces, ut nullum animal illis in cursu equiperari ualebat, supra quos ministri eius queque necessaria undique deferebant. Diurnum quippe iter equorum ligneorum erat a Landcaruan usque Need et Brecheiniauc eundo et redeundo. § 25. De ereptione regis Rein de manibus Gunliuitarum. Tertiam nempe uirtutem fecit Deus per sanctum Cadocum in testimonium Graphii refugii generis sui Gundliauc. Rein filius Brachani, auunculus eiusdem, a finibus suis egressus, uastauit atque depopulatus est prouinciam Gundliauc usque ad mare. Insurrexerunt quoque uiri Gundliuite in obuiam exercitus illius, et fugauerunt eum, atque percusserunt uiros eius in loco, qui dicitur Pull Rein, et in Pull rud, et in Pull lithion, atque Pull guedillion, que loca ab eis uocabula acceperunt. Obsessus est etiam prelocutus Rein a Gundliuitis eo quod nullatenus ausi fuerunt necare auunculum domini sui sine iussu illius. Uenit itaque beatus Cadocus et ab obsidione prefatum Rein eruit, qui, et ab illo delictorum confessionem suscipiens, confirmauit refugium, quod prius Mailgunus et Arthurius ei rato federe contulerant. De cetero Rein huiuscemodi ora resoluit, 'Quum liberasti me hodie', inquit, 'omnes, qui ex mea gente ortus fuerit, si minus seruauerit gentem Gunliuensem, et pactum, quod cum sancto Cadoco pepigi, preuaricatus fuerit, maledictus sit.' Orauit igitur sanctus Cadocus ad Dominum, ut daret ei regem, qui pro eo suam gentem regeret, et datus est ei Mouric filius Enhinti. Sanctus quoque Cadocus exiuit obuiam ei, deditque illi amitam, suam, nomine Dibunn, cum tota regione, excepto Gundliauc, et benedixit eis, mandauitque quo conseruarent refugium suum pro pacto, quod antea cum Mailguno et Arthurio atque Rein pep'gerat. Quam conuentionem Mouric concessit coram his testibus. De cleris, Dauid, Chenedir, Eliud, Iltut, Maidoc, Cannou, et aliis pluribus. Beatus uero Cadocus precepit Mourico, dicens, 'Patrocinare meam patriam atque hereditatem Gundliauc, sitque libera ab omni fiscali censu, excepto quod pergant tecum in exercitu ad prelium tribus diebus et noctibus, et si amplius tecum ierint, cibabis eos.' Et respondit Mouricus, 'In eternum ita fiat.' Uir autem Dei adiunxit, 'Benedictus sit, qui hunc pacti tenorem custodierit. Qui autem haut seruauerit, maledictus sit a Deo et omnibus sanctis eius.' Et responderunt omnes clerici, 'Amen.' |
|