|
| |
§ 69. De obcecatione Mailguni regis.
English Text
Malconus magnus rex Brittonum erat, qui inperauit toti Brittannie, de qua
persoluebantur ei annuatim c. uacce ex singulis pagis cum totidem uitulis,
cuiuscumque generis elegisset, 2 uidelicet, siue mares slue feminas,
non sponte, sed ui. Uenerunt itaque exactores regis Mailconi ad colligendum
tributum usque Gunliuc, et rapuerunt Abalcem nomine puellam speciosissimam,
filiam Guiragon, prefecti sancti Cadoci, secumque tulerunt, super qua factione
consanguinei puelle indignati caballos suos ascenderunt, cornibusque insonuerunt.
Quod audientes omnes uiri bellatores eiusdem ciuitatis surrexerunt, persequentes
eos percusseruntque trecentos 3 uiros, excepto uno, qui nunciauit regi que facta
fuerant. Quo audito, rex bile furie debacans, cum magno exercitu causa
ulciscendi se peruenit ad locum, qui uocatur Cruc glas. Perrexit etiam sanctus
Cadocus cum omnibus habitatoribus Gunliuc regi obuiam, et descendit in loco, ubi
est fons Brutrov, ieiunauitque cum uniuersis sibi comitantibus. Misit ergo
Mailconus nuntium suum Argantbad ad beatum uirum, precipiens ut redderet precium
uirorum interfectorum apud Riucarn; qui se pretia nullatenus penditurum
respondit, nisi uero Dei et hominum iudicio. Rex autem iudicium respuit. Illa
uero nocte reuelatum est ab angelo sancto uiro Moucano, quatinus regem a sua
crudelitate prohiberet, qui quoque angelico eidem manifestata oraculo regi
declarauit. Ille nempe monita sua funditus spreuit. Diluculo quippe rex castra
moult ad exercendam stragem, ilicoque obcecatus est, nesciebatque quo gressum
dirigeret. Delegauit itaque nuntios, Maucanum scilicet et Argantbad ad sanctum
Cadocum, insinuans ei quid sibi accidisset, obnixiusque postulauit quo se
uisitare dignaretur, amissumque lumen ei restitueret. Uir autem Domini renuit,
donec ueniret ad confessionem. Uenit ergo rex ad eum, concedens sibi cuncta que
ab eo popocisset. Beatus igitur Cadocus primitus a rege petiit refugium sibi
dari in ciuitate Gundliauc a se et a sua posteritate simile refugio sancti Dauid
in Rosina Ualle. Deditque beato Cadoco refugium uti flagitabat, et exhibuit illi
equum et gladium, quo cingebatur, nec non aurea uestimenta, quibus induebatur,
atque gubernatorem sibi MUM suscepit.
Pepigit namque rex Mailconus cum sancto Cadoco et eius successoribus pactum
sempiternum, dicens, `Siquis ex genere meo hoc fregerit, maledictus erit. Omnis,
qui residuus fuerit ex mea progenie, ueluti uterino fratri auxiliabitur genti
tue de Gunliauc.' Ben edixit tandem rex Mailconus cum suis optimatibus, et
beatus Cadocus cum clericis ipsius, omnes, qui custodierint hanc pactionem, et e
conuerso cunctos, qui non seruauerint, unanamiter maledixerunt. Uir itaque Dei
indixit regi traditionem suam, hoc est .cccc.l. uaccas pretium uniuscuiusque
optimatis ex progenie sua. `Quodcunque comparauerit quis ex stirpe mea de
Gundliauc a rege sibi in hereditatem se[m]piternam, sit illi sine ullo censu.
Quicunque uero emerit quid ex mea prosapia in regione Glewisicg uel Guent extra
terminos Gunliuuc, sit sibi ius hereditarium perpetuum, reddatur tamen precium
et census.' Rex autem indicauit alterutrum beato uiro suum pignus, `Qui
peremerit quemquam ex genere meo, terra eius parentibus interfecti sine ullo
censu tribuatur, preciumque eius natalibus illius reddatur. Aduenam, qui fugerit
ad refugium Gunliuuc, siquis percusserit, reddet c. uaccas secundum iudicium. Si
uero negauerit, tribuat iusiurandum .lx. uirorum.' Sanctus quoque Cadocus
tradidit spacium refugii uii. annos, et septem menses uii. que dies, atque
noctis unius hospicium in domum uniuscuiusque uiri per totum pagum, et postea
dimittatur de refugio Gundliuc ad quodcunque uoluerit aliud presidium. Sanctus
iterum Cadocus contestatus est, dicens, `Siquis ex progenie mea comprehensus
fuerit absque consensu ducis generis sui, dimittat eum illesum cum sua.
substantia. Si autem ex consensu ducis comprehenditur, in custodia teneatur,
donec ipse eum soluerit. Nullum etiam tributum a mea prosapia regi reddatur,
excepta collatione pecorum post .uii. annorum reuolutionem, et reseruet sibi dux
terciam partem, duas autem regi contribuat. Si quis uero leserit ducem
generationis de Gundliauc, siue sanguinem ipsius effuderit, commissum non
reddatur nisi de terra et auro et animalibus. Et quicunque precium mortis
cuiusque de genere meo regi reddiderit, simili modo si percussus fuerit, erga
regem reddatur. Uiri namque mei generis, si lesi fuerint aut interfecti,
reddatur uacca cum oue iuxta precium anime. Si autem ex progenie Brittonum
quisquam peremtus fuerit in refugio Guundliuuc, reddatur pretium anime eius ut
in sua terra. Si quidem exul quis fuerit de stirpe Guunliuuc, eodem modo
reddatur.' Sanctus quidem Cadocus mandauit consanguineis suis, `Si dux uester
fregerit hoc pacti testamentum, abicite eum, et alterum ex genere suo eligite,
qui custodierit. Si non potuerit inueniri, eligite ex alieno genere.'
|