Browse
Artwork & Texts
by Date:

500
600
700
800

900

1000
1100
1200
1300
1400
1500
contemporary

Home

UITA SANCTI BERNACHII 

English Text 

Incipit uita sancti Bernacii Confessoris

§ 1. Elegit sibi Dominus uirum de filiis Israel iuxta cor suum, Bernacius nomine, uenustis ornatum moribus, titulisque uirtutum insignibus excellentem; uotum quippe uouit Deo Jacob, quod ad summum irreprehensibiliter usque perduxit. Ab uberibus, igitur, matris sue Dei sui nomen amplectens, eiusque mandata non preteriens, elegit potius abiectus esse in domo eius quam in palatiis principum delicatius uersari. Ab illustri siquidem parentum prosapia ortum ducens, meritumque fame laudabilis non minimum obtinens, diuiciis quoque, quibus allici solent animi secularium, admodum locupletatus, nec non protensis dilatatus patrimoniis, nec non parentum solacio nec fame preconio nec diuiciarum capi uoluit deliciis nec patrimoniorum includi legibus. Quid ergo? Terram natiuitatis sue non suam reputans, extra patriam se portans, patriam uoluit adquirere peregrinando, uoluit repatriare. Iuxta Christi uerbum, Christi imitando uestigia, omnia relinquendo, sibi exoptauit donari omnia. Exiuit, perrexit itinerando, ad mare peruenit. Nauem ascendit, tranquillo cursu, Deo disponente, transfretauit. Terrarum spacia transeundo, uerborum Christi semina disseminando, Romam ingressus est. Ibi Dei doctrine pocula pectore sitibundo a quibusdam alacriter suscipiens, plurimis similia ex affluentia pectoris tota alacrius, si posset, ministrauit.

§ 2. Eo tempore in Romanie partibus seuiebat quedam belua pestifera, que, quoscunque conspiceret homines, aut cruentis lacerabat faucibus aut solo flatu uenenoso ad mortem inficiebat. Animalium, quoque, corpora infinita, ut rabiem saciaret laniabat, sed furor ingenitus nullo poterat saturari modo. Tantum incolis incuciebat metum, ut omnimodis se felicem estimaret, qui suam habitationem locaque finitima relinquendo huiusmodi diram pestem effugere posset. At uir sanctus, humanorum miseriis cupiens subuenire, quod populorum nequibat multitudo, nuda precium instantia beluam mortiferam ad terram enecando prostrauit, pro quo necnon et pro aliis spectabilibus factis cuncti sanctum mirificabant magnificisque incessanter extollebant laudibus. Uidens autem uir Dei se plus solito diuulgatum, malensque soli Deo, cui cordis occulta patent, in occulto placere, quam in ore populi, qui sola solet exteriora perpendere, famosius uersari, quamdiu inhabitauerat Romam et ubi quasi certam sibi parauerat mansionem, clanculo deseruit.

§ 3. Deinde longum iter arripiens, et, quocunque deueniret, imitandurn can[c]tis prebens bonitatis exemplum, uersus occiduas mundi partes tendendo Minorem Brittanniam ingressus est. Ibi quidem per multos annos commoratus, beneficia pociora magnasque uirtutes operatus est. Confluebant ad eum infirmi ad recuperandam corporum sanitatem. Concurrebant sani, ut ad animarum medelam celestis doctrine salutaria perciperent monimenta. Gratulabatur Britannia ob tanti uiri presentiam, per quam salus igitur diffundebatur gratuita. Congratulabatur sanctus, quod per Dei gratiam indigentibus posset proficere. Tristabatur, tamen, et moleste ferebat, quod se cunctis fama uolans non cessabat propalare. Unde ipsam quasi monstrum uitans inplacabile, latenter et solus accessit ad mare, et, cum nauem non inuenisset, petram quandam in unde superficie apte locauit, fideliter recolens, quod, qui de petra in deserto aquam produxit, potens esset et facere super aquam petram natare. Sanctus Dei fide plenus totum se Deo committens, cuius uia in mari et semite eius in aquis multis, petram ascendit, quia supra firmam petram, i., Christum, fundatus erat. Qui gubernat omnia, summus Deus, qui terram palmo concludit, montes ponderat, qui firmat in uirtute sua mare, mitigata equoris planicie, longitudinem Brittannici maris sanctum suum uexit. Et in hostio Milfordie in Demetica regione ad ripam fluminis Cledyf applicuit.

§ 4. Cumque aliquandiu Deo suo famulando ibidem moraretur, antiqu[u]s humani generis aduersarius, noua sue semper fingens commenta nequicie, ad expugnandam fortius castimonie puritatem continuo accinctus, filiam optimatis, qui terre illi dominabatur, in amorem sancti acrius incitauit. Ista uero, ut queque fere mulier diabolo uetus armatura malignitatis uas amplum, et omne facinus inuincibiliter preparata, temptat omnimodis famulum Dei illecebrose uoluptatis sue laqueis uinculare, et a consummatione melioris propositi 1 conatur auertere.2 Sue luxurie miscet aconita, uenereisque munimentis formose indusiata, non cessat illi propinare, quod miscuit inepte. Non sitiuit huiusmodi poculum sanctus Dei famulus, sed respuit, et, ut monet apostolus, fugit fornicacionis assultus. In hoc etenim conflictu melius pugnat, qui cedit, quam qui resistit; fortius uincit, qui fortius fugit. Puella uero puellarem abdicans modestiam, qui stabilem animum ad amorem nefarium non potuit inclinare, amorem uertens in odium sancti uiri, sanctum corpus uoluit ab anima separare. Mulier, quidem, in amore repudiata, excogitat omne malum, et quem paulo ante usque ad diuisionem corporis et anime dilexerat, nunc in odium eius inflammata, ad omne genus mortis perducere conatur. Qui[a], ut ille morum egregius informator, Seneca, ait, 'Aut odit aut amat mulier; nichil est medium.' Misit, ergo, quosdam uiros crudeles ad persequendum sanctum, ferociter precipiens ut, si uiuum non possent reducere, uiuum non sinerent abire. Accelerant uiri nefandi, et ad malum suum currunt obcecati. Quem secuntur, inueniunt, mollibusque uerbis, ut redeat, primum alliciunt, sed, quia cum eis redire recusat, unus eorum mitem uirum lancee diro confodit uulnere. Irruunt et alii uolentes perimere, sed assistunt nutu Dei quidem presentes, qui uirum sanctum a manibus carnificium festinant eripere. At ille, qui uulnus infixit, Dei statim ultione perculsus, toto corpore pediculis alatis obsessus, postquam diu languore 2 et inedia afflictus fuerat, morte tandem miserabili miseram finiuit uitam. Sanctus Dei famulus ad fontem, qui iuxta erat, accessit, et aquam subintrans, sanguinem abluit. Unde usque in hodiernum diem fons ille Fons Rubeus uocatus est, ubi etiam ob honorem sancti misericors Deus multa sanitatum infirmis prestat beneficia, nec mora, Domino mediante, uulnerum sanitate recepta.

§5 . Sanctus Bernacius, longius proficiscens, ad locum iuxta flumen Gueun uenit, qui nunc Pons appellatur Lapideus, ubi, ponens mansionem, locum illum a spiritibus immundis liberauit, quem ipsi, omni nocte oberrantes diris clamoribus, horendisque replentes ululatibus, usque ad illum diem inhabitabilem reddiderunt.

§ 6. Sed quia diuina prouidentia hunc sibi locum diutius inhabitandum non destinauerat, longius ire cepit, et ad locum quendam uenit super flumen Neuer, qui Saltus Ueteris Ecclesie apellatur. Cumque locus iste uiris in religione degentibus aptus uideretur, accinxerunt se ipse et socii sui, et accipientes secures et alia instrumenta per totos tres dies secuerunt lignaque secta et partim dolata ad locum, ubi uolebant edificia poni, detulerunt. Quarto die surgentes ad opera, nichil horum, quecunque tribus diebus ante parauerant, uiderunt, querentesque, quasi omnia a terra essent absorta, nec uestigia quidem inueniunt, quibus, ob hanc uisionem uehementer stupefactis, sanctus Bernacius inquit, 'Non est mirandum propter opera mirabilia Dei licet miranda uideantur, cum ipse operetur, qui omnipotens p[re]dicatur. Humiliemur nos, ergo, sub potenti manu Dei, ieiunemus, uigilemus, et oremus, ut ipse omnium illustrrator, quid istud portendum, nobis uelit ostendere.' Quod et factum est.

§ 7. Nocte igitur subsequenti, sancto Bernacho procumbente in oratione, apparuit angelus Domini, dicens, 'Locus iste non est locus habitationis tue, sed perge super ripam fluminis usque ad riuum secundum, qui cadit in flumen, ripamque illius riui collige, quousque suem albam uideas siluestrem cum albis porcellis, et ibi certam tibi ponas stationem.' Progrediens, itaque, sanctus, allocutione angelica exhilatatus, inuenit suem promissam cum porcellis in loco, quo in eius nomine condita nunc excolitur ecclesia super ripam Caman, qui, antea profundus torrens, non propter ipsius profunditatem, sed propter uallium ita uocabatur concauitatem. Unde deuotas Deo persoluit gratias quia per angelum suum locum designate dignatus est, in quo absque permutatione iugem uelit sibi ab eo prestari famulatum. Ignis accensus est, et totam fere noctem illam ipse et socii sui, orationibus uacantes, insompnem duxerunt.

§ 8. Erat eo tempore dominus territorii illius quidam, Clechre nomine, uir iustus ac timens Deum, qui processerat in diebus suis; unde et Senex cognominabatur. Hic uir mane consurgens uidensque fumum ab igne, quem uir Dei in profunda ualle accenderat, surgentem dilatari, et operire finitimas partes terre, Spiritu Dei incitatus, conuocat, quos 1 habebat, xx filios, et dixit eis, 'Filii mei, auribus percipite, quia aduenit uir ille, quem diu nobis promissum nouimus, cuius fama bonitatis super faciem terre dilatabitur et in altissimis celebrabitur, et sicut uidetis fumum eius diffusum expandi, ita potestas prelationis eius, et multo latius. Eamus, ergo, et procidamus ante faciem eius, et subiciamur ei, quia diuine uoluntati nullatenus contradicere seu resistere debemus.' Euntes, itaque, unanimiter uenerunt ad uirum Dei, et at genua eius prouoluti, orauerunt, ut sui misereretur. Sanctus Bernacus, ut erat et iocundi sermonis, benedixit eis, et modesta uoce, quid uelint, inquirit. Respondit Senex et dixit, 'Domine, multo tempore huius territorii dominus extiti, sed quia Dei prouidentia hunc locum tibi noui destinatum, cedo Dei uoluntati, cedo et tibi. Uerum hos filios meos tibi commendo, ut sub tutela paternitatis tue Deo nostro ualeant adherere.' Suscepit eos gratanter, regularibusque instructos disciplinis laboris sui fideles habuit consortes. Pater, uero, Senex ualedicens, osculatisque omnibus, secessit in partes Cornubie, ibidem Deo seruiens, beatam Domino reddidit animam.

§ 9. Sanctus, autem, Bernachius, diuini famulatus executor deuotus existens, corporee affectionis tantum studebat superflua resecare, quantum affectabat diuine uoluntati gratus existere. Continuis corpus ieiuniis macerabat, crebrisque extenuabat uigiliis. Carnis insolentiam uestium cohibebat asperitate, gelideque quam subibat 2 cotidie aque in frig[i]dacione. Quod ori, quod manui, quod toti 3 corpori subtrahebat, in usus pauperum conuertebat. Si qua poterat acquirere, eorum egestati sulleuande reseruabat. Orationibus incessanter instabat, nisi quando cibo corpus uel sompno reficiebat. Ita Deo placentem gerebat uitam, ut angelorum uisione simul et allocutione crebro perfrui mereretur. Unde et mons ille, in quo conueniebant, in cuius uidelicet pede ecclesia fabricata est, Mons Angelorum appellatus est.

§10. In conspectu populorum ita Dominus sanctum suum mirificauit, ut feras ad iussum eius, ritu feriali deposito, mansuetas redderet. Itaque, siquando uellet de domicilio ad domicilium proficisci, aduocabat de grege duos ceruos, quos uolebat, ad trahendum currum, in quo supellex deferenda reponebatur. Soluti autem a iugo, ad solita remeabant pascua. Uaccam, quoque, quam, quasi unicam ac singularem ad opus suum, ab aliis segregauerat tum propter corporis amplitudinem, quia ceteris maior erat, tum propter lactis habundantiam, lupi deputauit custodie, qui more benesensati pastoris uaccam mane agebat ad pascua, sero autem ad domum reducebat incolumem.

§ 11. Contigit quidem eo tempore, ut rex Cambrie, Mailgonus, iter faceret non longe a cella sancti, misitque ad eum precipiens ut sibi cenam pararet. Sanctus, uero, uolens se et suos necnon et loca sua ex omni actione liberare, asseruit se regi nullam debere cenam, nec iniusto eius precepto in aliquo uelle parere. Qui misii fuerant, ad dominum redierunt, dicentes uirum, ad quem miserat, nullam sibi uelle parare cenam. Rex, ut erat facilis a mentis tranquillitate moueri, proniorque ad nocendum quam ad subueniendum promptior dinoscebatur, nichil pietati, nichil sanctitati, nichil modestie deferrens, misit satellites, qui uaccam sancti adducerent et exinde sibi cibaria pararent. Procul dubio nec aliis parceret, sed in remotis morabantur pascuis. Minasque minis adiciebat ferociter, quod in crastino sanctum a regno suo proscriberet, locaque sua solotenus penitus destrueret.

§ 12. Concurrunt ministri iniquitatis, et uaccam celeriter adducunt. 'Illi se prede 1 accingunt, dapibusque futuris tergora diripiunt costis et uiscera nudant. Pars in frustra secant' 2 et supra ignem in caldario locant. Igni ligna ministrant, et ex omni parte inflantibus buccis sufflare festinant. Custos uacce, lupus, interim currit ad dominum suum, tristisque ac gemens iacet ad terram prostratus, quasi ueniam postulaturus. Affuit, qui diceret a ministris regis uaccam fuisse raptam, et, sectam frustratim, ad coquendam positam. Sanctus, uero, coram Deo suo querimoniam deponens, totam causam diuino commisit arbitrio uentilandam.

§ 13. Rex et familia fame cruciantur, sed nec adhuc spes ulla refectionis datur. Aqua namque, in qua caro coquenda iacebat, ita, sicut quando. infundebatur, frigida permanebat. Nec magis, igne incomparabili subposito, ad bullicionem mouebatur, quam si glaciei congeries non modica, dempto igne, suponeretur. Sensit rex, senserunt sui Dei uirtutem, sanctum, quern carum sibi esse audierant ante, operari, timoreque uehementi percussi sunt. Statimque, fastu regali deposito, humiliatus, omnesque sui pariter contriti corde, nudis pedibus incedentes, ad sanctum uenerunt, omnibusque ad pedes eius in terra prouolutis, rex consilio suorum aduocatus, se suosque in ipsum peccasse confessus, promittens se iterum non facturum talia, humili prece et sincera deuotione postulauit, ut, sui misertus, Omnipotentem pro se suisque cornplicibus exoraret. Sanctus quidem Bernachius, omni felle carens, Dominum suum exorauit, suscipiensque dexteram, regem erexit, et sperande pietatis Altissimi fiduciam indulsit. Uaccam uero in conspectu omnium pristino statui restituit, lupoque iterum custodiendam commisit.

§ 14. Post hec regem, ut de uenia consequenda securiorem efficeret, rogauit ut secum pernoctaret, et quod paulo ante fronte obstinata negauerat, hoc nunc largiflua caritate et mente beneficia gratuito optulit. Rex gratias egit, et remansit. Quid faciat, qui nichil aut modicum habet in penu, quod apponat discumbentibus, nisi sperare in Deo ut ipse faciat, qui filiis Israel esurientibus cibaria misit in habundantia, pluitque illis manna ad manducandum ? Accessit, ergo, ad quercum, que prope stabat, et pro foliis dependentes triticeos decerpsit panes, quotquot habet necessarios. Unde et quercus illa `quercus panis', dum stabit, uocabitur. Accessit ad torrentem Caman, qui grope fluebat. Pro aqua hausit uinum ad aflluentiam. Pro lapidibus de eodem torrente pisces extraxit ad saturitatem. Uenit ad regem et ad suos, fecitque eos discumbere, et escas eis apposuit habunde. Manducauerunt et saturati sunt satis, nec sunt fraudati a desiderio suo. Post cenam, hora instante, accubuerunt. Dormitauerunt omnes, et usque mane dormierunt suauiter.

§ 15. Rex, mane consurgens, suos euigilauit, et secundum hospicii legem gratias soluens, sancto Bernachio dixit, 'Quia gratuitam beneficentiam tuam accepi, ego munificentiam meam tibi gratis largiri non dedignor. In nomine Dei et Domini nostri lesu Christi te, et locum tuum, totumque territorium ad locum tuum pertinens, necnon omnes in eo commanentes, ab omni regia exactione in perpetuum libero. Insuper terram Thelych monachi ditioni tue liberam asigno. Qui, ergo, contra hanc donationem meam de cetero uenire presumserit, Dei maledictionem omniumque fidelium Christi et meam celeriter incurrat.' Munus regis sanctus Dei gratanter suscipiens, gratias egit ipsique sequentibus suis mente deuota benedixit. Deinde consolantes se mutuo, diuisi sunt ab alterutro.

§ 16. Quot et quantis sanctus iste effulserit miraculis, dum maneret in corpore, diflicile quisquam posset explicare. Placuit, demum, Altissimo de hoc incepto et instabili habitaculo sanctum suum eripere, et in celesti gloria intra sanctos et electos suos feliciter collocare. Transiit autem de hoc mundo uii a. die Aprilis, iacetque corpus eius subtus murum ecclesie sue orientalem reconditum. Gloriatur sanctus Dei Bernachius in celis, operanturque mirabilia magna frequenter in terris, prestante Domino nostro lesu Christo.

Site design by Alexandra Sasha Foppiano
  afoppiano@wesleyan.edu