Browse
Artwork & Texts
by Date:

500
600
700
800

900

1000
1100
1200
1300
1400
1500
contemporary

Home

Vita Gildae

AVCTORE CARADOCO LANCARBANENSI 

English Text

Nau fuit rex Scotiae nobilissimus regum aquilonalium, qui xxiiii filios habuit victores bellicosos, quorum unus nominabatur Gildas, quem parentes sui commiserunt studio litterarum. Puer bonae indolis et studiosus floruit ingenio, quicquid audiebat a magistro, commemorabat diligentissime, nec laedebat oblivio. Studuit studiosus assidue inter suates in artibus septem, donec parvenit ad iuventutem, dum iuvenis factus cito deseruit regionem.

Transfretavit mare Gallicum, in civitatibus Galliae remansit studens optime spatio VII annorum et in termino septimi anni cum magna mole diversorum voluminum remeavit ad maiorem Brittanniam. Audita fama famosissimi advenae confluxerunt ad eum scolares plurimi undique, audierunt ab eo Vil disciplinarum scientiam subtilissime, unde ex discipulis magistri effecti sunt sub magistrali honore.

Religio sapientissimi doctoris magnificabatur et conlauclabatur in tantum a Britannigenis omnibus, quod nec par ei inveniebaturr nec poterat inveniri pro suis meritis excellentibus. leiunabat ut heremita Antonius: orabat vir religiosissimus cilicio indutus: quicquid dabatur ei, continuo impendebat pauperibus. Abstinebat se a lactea dulcedine et a melle, caro fuit in odio, fontanae herbae potius in amore, panem ordeiceum comedebat commixtum cinere, fontanam aquam. bibebat cotidie. Balnea non intrabat, quod diligebatur a sua gente maxime. Macies apparebat in facie, quasi quidam febricitans videbatur gravissime. Fluvialem aquam intrare solcbat media nocte, ubi manebat stabilitus, donec diceretur ab ipso ter oratio dominica. His peractis repetebat suum oratorium, ibi exorabat genu flectendo divinam maiestatem usque diem zo clarum. Dormiebat modice, iacebat supra petram vestitus solummodo una veste. Manducabat sine saturitate, satiatus tantum metando praemium caelestc, caelestia pracmia erant ei in desiderio.

Praecipiebat spernere, ammonebat despicere quae transeunt it, momento : praedicator crat clarissimus per tria regna Britanniae: reges timebant timendum, cui obediebant audita acceptabili sua praedictione. Praedicabat omni dominica apud maritimam ecclesiam, quae stat in Pepidiauc regione, l in tempore Trifini reges'; innumerabili multitudine plebis illum audiente, et mum inciperet praedicare, retenta est vox praedicationis in praedicante, unde s plebs ammirata est valde pro admirabili retentione. Sanctus Gildas illud comperiens praecipit omnibus astantibus exire ut, posset scire, utrum per aliquem illorum fiebat impedimentum praedicationis divinae, nee etiam post recessionem eorum potuit praedicare. Interrogavit postea, si aliquis vel aliqua esset in ecclesia latenter. Cui respondit Nonnital praegnans Devvi sanctissimi pueri mater futura : Ego Nonnita hic maneo inter parietem et ianuam nolens intrare turbam. His auditis praecepit illi exire et postquam exiverat, vocavit plebem, quae vocata venit, lit audiret euangelicam praedicationem. Post finitum sermonem interrogavit angelum Dei praedictam rem, scilicet qua de causa inceperat praedicare et non poterat ducere ad fidem. At ille revelavit ei rotalia dicens: Nonnita mulier sancta manet in ecclesia, quae nuns praegnans puerum paritura est cum immensa gratia, pro quo lion potuisti praedicare divina potestate sermonem retinente. Maioris gratiae exit puer venturus ; nullus ei aequiparabit in vestris partibus. Ego relinquam illi istam regionem, ipse cito crescet et florebit de aetate in aetatem. Angelus enim Dei nuncius mihi declara vitistam veram destinationem. Unde contigit, quod sanctissimus praedicator Gildas transivit ad Hiberniam, ubi innumcrabiles convertit ad fidem catholicam. 

Contemporaneus Gildas vii sanctissimus fuit Arturi regis totius maioris Britanniae, quem diligendum diligebat, cui semper cupiebat obedire. Confratres tamen XXIII resistebant regi rebelli praedicto, nolentes pati dominum, sed crebro fugabant et expellebant a saltu et bcllo. Hueil maior natu belliger assiduuset miles famosissimus nulli regi obedivit, nec etiam Arthuro. Affligebat eundem, com movebat inter utrumque maximum furorem. A Scotia veniebat saepissime, incendia ponebat, praedas ducebat cum victoria aclaude. Unde rex universalis Britanniac audiens magnanimum iuvenem talia fecisse et aequalia facere persecutus est victoriosissis mum iuvenem et optimum, ut aiebant et sperabant indigenae, futurum regem. In persecutione autem hostili et in conventu bellico in insula Minau interfecit iuvenem praedatorem. Post illam interfectionem Arthurus victor remeavit,gaudens maxime quod superaverat suum fortissimum hostem. Gildas Britonum historiographus tunc remanens in Hibernia studium regens et praedicans in civitate Ardmaca audivit fratrem suum ab Arthuro rege interfectum fuisse. Doluit ab auditu, flevit cum gcmitu, ut fratrr carissimus pro carissimo fratre ; oravit pro spiritu fraterno cotidie, orabat insuper pro Arthurofratris sui persecutors et interfectore complens apostolicum preceptum quod dicit : Orate pro persequentibus vos et bone facite his qui oderunt vos.

Interea sanctissimus Gildas venerabilis historiographus venit ad 6 Britanniam portans unam pulcherrimam et dulcissimam campanam, quam voverat offerre apostolico Romanae ecclesiae in presentationem. l'ernoctavit honorifice receptus a Cadaco venerabili abbate in Carbana valle, qui monstravit illi laudabilem campanam, monstratam accepit, acceptam emere voluit magno pretio, quam possessor vendere nolebat. Audito adventu Gildae sapientis ab Arthuro rege et primatibus totius Britanniae episcopis et abbatibus convenerunt innumerabiles ex clero et populo, ut Arthurum pacificarent ex supra dicto homicidio. At Me, sicut primitus fecerat, cognito rumore de obitu fratris indulsit inimico, veniam postulanti osculum dedit et benignissimo animo benedixit osculanti. Hoc peracto rex Arthurus dolens et lacrimans accepit ab episcopis adstantibus paenitentiam et emendavit in quantum potuit, donec consummavit vitam.

Inde egregius Gildas vir pacificus et catholicus adivit Romam et apostolico Romanae ecclesiae tribuit praedictam campanam, quac commota a manibus apostolici nullum sonitum emittebat. Unde hoc ille videns talia dicebat : O vir dilecte a Deo et ab houtine, is revela mihi quod tibi contigit in itinere de hac presentatione. At Me revelavit sanctissimum Cadocum Nancarbanensis ecclesiae abbatcm cam voluisse emere, sed quam voverat sancto Petro apostolo offerre, nolebat vendere. Apostolicus his auditis dixit Nosco Cadocum venerabilem abbatem, qui septies adivit civitatem istam et ter Iersolimam post inmensa pericula et assiduum laborem ; remeato et cupienti habere ut des concedo. Destinatum cst enim illi, ut habeat, ex hoc praesenti miraculo. Gildas itaque benedictam campanam recepit et reversus est et reportatam Sancto Cadoco gratis impendit. Recepta a manibus abbatis intonuit illico pulsata; ammirantibus cunctis. Unde remansit omnibus portantibus per totam Gualiam pro refugio et quicumque per illam illicite iuraret, aut privaretur linguae officio aut malefactor fateretur suam iniuriam continuo.

Cadocus abbas Nancarbanensis ecclesiae rogavit Gildam doctorem, ut regeret studium scolarum' per anni spatium, et rogatus rexit utillimum, nulla mercede recepta a scolaribus praeter orationes cleri et scolarium. Ubi ipsemet scripsit opus quatuor euangelistarum, quod adhuc remanet in ecclesia sancti Cadoci auro et argento undique coopertum ad honorem Lei et scriptoris sanctissimi et euangeliorum. Tenent Walenses indigenae s illud volumen pretiosissimum in coniurationibus suis nec audent aperire ad videndum nec confirmant pacem et amicitiam inter inimicos, nisi illud affuerit in primis appositum.

Finito anni spatio et scolaribus recedentibus a studio sanctus abbas Cadocus et Gildas doctor optimus communi consilio adierunt duas insulas, scilicet Ronech et Echin. Cadocus intravit proximiorem Walliae Gildas adiacentem Angliae. Nolebant impediri in ecclesiastico officio a confluentia hominum, propterea nesciebant melius consilium quam relinquere Carbanam Vallem et adire insulare secretum. Gildas fundavit in honore sanctae et individuae Trinitatis oratorium et iuxta illud swum cubiculum ; non in illo tamen habebat suum Icctum, sed sub alta rupe positum, ubi iacebat usque mediam noctem vigilans et orans supra petram omnipotentem Deum. Deinde adibat ecclesiam frigescens nimium, frigus erat ci dulce et tolerabile propter Deum. Pisciculos trahebat a reti et ova a nidis volucrum, unde vivebat, quod sibi sufficiebat ad alimentum. Visitabat unus alterum ; remanentia talis duravit spatio VII annorum.

Summus creator videns suum Gildam dilectum famulum carere to durabili aqua praeter guttas pluviales, quae cadebant super saxa et quae rctinebantur cadentia, fecit rivum effluere de rupe alta, s qui effluxit et effluit et manebit sine defectione aliqua. Dum sic perseveraret sanctus Gildas intentus ieiuniis et orationibus, venerunt piratae de insulis Orcadibus, qui afflixerunt illum raptis ab eo suis famulis servientibus et ductis in exilium cum spoliis et omnibus suac habitationis supellectilibus. Unde afflictus nimium non potuit ibi amplius babitare, reliquit insulam, ascendit naviculam et ingressus est Glastoniam cum magno dolore, Melvas rege regnante in aestiva regione. Susceptus vir suscipiendus a Glastoniense abbate docuit confratres et diversas plebes seminans semen seminandum caelestis doctrinae. Ibi scripsit historias de regibus Britanniae. Glastonia, id est Urbs Vitrea, quae nomen sumsit a vitro, est urbs nomine primitus in Britannico sermone. Obsessa est itaque ab Arturo tyranno cum innumerabili multitucline propter Guennuvar uxorem suam violatam et raptam a praedicto iniquo rege (Melvas ?) et ibi ductam propter refugium so inviolati loci propter munitiones arundineti et fluminis ac paludis causa tutclae. Quaesiverat rex rebellis reginam per unius anni circulum, audivit tandem illam remanentem. Illico commovit exercitus totius Cornubiae et Dibneniae ; paratum est bellum inter inimicos.

Hoc viso abbas Glastoniae comitante clero et Gilda Sapiente intravit medias acies, consuluit Melvas regi suo pacifice, ut redderet raptam. Reddita ergo fuit, quae reddenda fuerat, per pacem et benevolentiam. His peractis duo reges largiti sunt abbati multa territoria, qdi venerunt ad templum sanctae Mariae visitandum et orandum confirmante abbate fraternitatem dilectam pro pace habita et pro beneficiis quae fecerant et amplius quae facturi erant. Inde redierunt reges pacificati promittentes veneranter obedire reverentissimo abbati Glastoniensi et numquam violare sanctissimum locum nec etiam subiacentia loco principali.

Habita licentia abbatis Glastoniensis cleri et populi cupivit religiosissimus Gildas heremitariam iterum vitam colere supra ripam fluminis proximi Glastoniae et voluntatem complevit in opere. Ubi aedificavit ecclesiam in nomine sanctae et individuae Trinitatis, in qua ieiunabat et orabat assidue et cilicio indutus, exemplum donans omnibus irreprehensibile bene vivendi cum religionc. Visitabant sancti viri illum visitandum de longinquis partibus Britanniae, ammoniti redibant et audita hortamenta et consilia retinebant cum exultatione.

Aegrotavit tandem et dum aggravaretur aegritudine, convocavit abbatem Glastoniae, qui rogavit eum cum magna pietate, ut finito cursu vitae faceret deferri corpus suum ad abbatiam Glastoniae, quam diligebat maxime. Abbate promittente dignos rogatus explere, et propter auditos dolente et nimium lacrimante, exspiravit sanctissimus Gildas aegrotans valde multis videntibus splendorem angelicum circa corpus odoriferum et angelis consociantibus animae. Post conmendationem lacrimabilem expletam defertur a confratribus corpus levissimum ad abbatiam et cum planctu maximo et honore dignissimo sepelitur in medic, pavimento ecclesiae Sanctae Mariae, cuius anima requievit et requiescit ac requiescet in caelesti requie. Amen. 

Ynisgutrin nominata fuit antiquitus Glastoniae et adhuc nominatur a Britannis indigenis ynis in Britanniao sermone insula Latine ; gutrin vero vitrea. Sed post adventum Angligenarum et expulsis Britannis, scilicet Walensibus, revocata est Glastigberi ex ordine primi vocabuli, scilicet glas Anglice vitrum Latinc, beria civitas, inde Glastiberia id est Vitrea Civitas.

Nancarbanensis dictamina sunt Caratoci: 
qui legat, emendet : placet illi compositori.

Site design by Alexandra Sasha Foppiano
  afoppiano@wesleyan.edu