|
Historia Britonum (c.800) Latin Version Pseudo-Nennius This Latin excerpt of chapters 56 and 73 of Pseudo-Nennius' Historia Britonum is taken from La Legende Arthurienne: etudes et documents Premiere partie: Les Plus anciennes textes, edited by Edmond Faral and published by Champion (Paris) in 1969. [IV. Arthuriana] [56] In illo tempore Saxones invalescebant in multitudine et crescebant in Brittannia. Mortuo autem Hengisto, Octha, filius ejus, transivit de sinistrali parte Brittanniae ad regnum Cantorum, et de ipso orti sunt reges Cantorum. Tunc Arthur pugnabat contra illos in illis diebus cum regibus Brittonum, sed ipse dux erat bellorum. Primum bellum fuit in ostium fluminis quod dicitur Glein. Secundum, et tertium, et quartum, et quintum super aliud flumen, quod vocatur Bassas. Septimum fuit bellum in silva Celidonis, id est Cat Coit Celidon. Octavum fuit bellum in castello Guinnion, in quo Arthur portavit imaginem sanctae Mariae perpetuae virginis super humeros suos, et pagani versi sunt in fugam in illo die, et caedes magna fuit super illos per virtutem Domini nostri Jesu Christi et per virtutem sanctae Mariae virginis genitricis ejus. Nonum bellum in litore fluminis quod vocatur Tribruit. Undecimum factum est bellum in monte qui dicitur Agned. Duodecimum fuit bellum in monte Badonis, in quo corruerunt in uno die nongenti sexaginta viri de uno impetu Arthur; et nemo prostravit eos nisi ipse solus, et in omnibus bellis victor existit. Et ipsi, dum in omnibus bellis prosternebantur, auxilium a Germania petebant, et augebantur multipliciter sine intermissione, et reges a Germania deducebant, ut regnarent super illos in Brittannia usque ad tempus quo Ida regnavit, qui fuit Eobba filius. Ipse fuit primus rex in Beornica, id est im Berneich. [VII. De Mirabilibus Britanniae] [73] Est aliud mirabile in regione quae dicitur Buelt. Est ibi cumulus lapidum et unus lapis superpositus super congestum cum vestigio canis en eo. Quando venatus est porcum Troynt, impressit Cabal, qui erat canis Arthuri militis, vestigium in lapide, et Arthur postea congregavit congestum lapidum sub lapide, in quo erat vestigium canis sui, et vocatur Carn Cabal. Et veniunt homines, et tollunt lapidem in manibus suis per spatium diei et noctis, et in crastino die invenitur super congestum suum. Est aliud miraculum in regione quae vocateur Ercing. Habetur ibi sepulcrum juxta fontem, qui cognominatur Licat Anir, et viri nomen; qui sepultus est in tumulo, sic vocabatur Anir; filius Arthuri militis erat, et ipse occidit eum ibidem et sepelivit. Et veniut homines ad mensurandum tumulum in longitudine aliquando sex pedes, aliquando novem, aliquando duodecim, aliquando quindecim. In qua mensura, et ego solus probavi. |
|